- PULEJATUM
- PULEJATUMapud Ael. Lamprid. in Heliogabalo, c. 19. Et masticatum et puleiatum et omnia haec, quae nunc luxuria retinet, primus invenit: poculi genus est Casaubono. Sequitur enim, Denique haec genera poculorum ante Heliogabalum non leguntur. Sed cum poeula appellamus et vasa ipsa, unde bibimus: et liquorem, quem inde bibimus: utrô modô hîc vocem eam accipere oporteat, ambigit. Proxima verba, in quibus de escariis vasis agitur, suadent interpretari de veris poculis: ut intelligamus nova genera poculorum ab Heliogabalo fuisse excogitata, quae etiam odore oblectarent, aut ad libidinem forte stimularent. Verum placet magis de potionibus dinersis e vino varie condito poculorum genera haec accipere: sicut in Geta dixit Spartian. c. 4. eum vini varie conditi cupidum fuisse, Vide Casaubon. ad loc. qui etiam Pulveratum, in Regio et Puteani, pro Puleiatum, extare, addit.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.